Acts 7

. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniae occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriae. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande coepit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum praedicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset praedicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. etc. Memor Stephanus praecepti illius: Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. Mesopotamia in capite Syriae constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldaea sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram. etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrahae qui in Charra mortuus est, ubi cum eo filius habitavit. Sed priusquam in civitate habitaret, cum esset in Mesopotamia, dictum est ei: etc. Terram et cognationem Abrahae Chaldaeorum patriam, genusque appellat, unde jam exierat, degens modo in Mesopotamia; sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi, et ideo audit: non ut corpus extraheret (quod jam fecerat), sed amorem cordis evelleret. RAB. Tertium Stephanus praetermisit, id est, quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam. etc. RAB. De Ur Chaldaeorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: etc. etc. ID. Redit ad originem generis Israel, et amicitiae divinae exordium, ut nihil praetermittat in quo blasphemare videatur. Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat . etc. BEDA. Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Aegypto. RAB. Sic est jungendum: etc., usque ad ad distributionem terrae promissionis completus est. ID. Judicium aliquando discretionem significat, ut ibi: Psal. 42.. Aliquando poenam, ut: Psal. 5.. ID. Foedus sive signum ideo factum, ut populus Israel, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriae in circumcisione spiritali. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostrae ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quae in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Aegyptiis, sed Ismaelitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Aegyptum Putiphar sacerdoti. . Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebraeo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Aegyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Aegyptum dicitur. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchae non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethaei, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Aegypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi. . Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit, masculos odit. etc. Patres nostros dicit, et, genus nostrum, ne patres blasphemare videatur. etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit. . RAB. Moyses idem valet quod quia de aqua est assumptus, vel quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit. . etc. Ostendit illum qui injuriam faciebat non esse de genere suo. . RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judaeis et infidelibus qui resistebant apostolis. etc. Quasi respondeat Moyses: Nullus, sed: Solus Deus. Non est potestas nisi a Deo. Hinc tale a Christo responsum quidam acceperat: Luc. 12. etc. In contentione sua illos redarguit jam tunc legi et Moysi fuisse contrarios. etc. Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes. etc. Ignis in rubo Spiritus sanctus, peccata populi quasi spinae, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitiae spinas beneficiis Dei opposuit. RAB. Ideo forma ignis (quae non est imitabilis) ostensa est illis, ne aliquam, etc., usque ad quam promptum homini calceamentum tollere. . proprium Dei verbum est, secundum illud: etc.: Serpentes non sunt timendi, ubi Deus praesens loquitur. Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quae est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus. etc. RAB. Deus totus est visus, totus est auditus, omnia videt, omnia audit, sed videre et audire dicitur quando miseretur. ID. Qui licet aliquem tentari permittam, non tamen putandum est quod nesciam. Synecdoche. Multi dicuntur negasse, cum unus dixisset, vel forsan quia plures consenserunt uni neganti. Magna laus, quod princeps et redemptor et eductor populi dicitur. . In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant. RAB. Id est, duas tabulas cum Decalogo, et mandata caetera, de quibus dicitur: . ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum praecedebat. . Militia coeli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam coeli nominat, cum protinus addat, etc. Quamvis multi sint prophetae, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebraeos unus est liber. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Aegyptum sunt reversi. Quaeritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quaedam obtulisse, non voluntate, sed metu poenarum? Deus autem non quae offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit. etc. RAB. Sidus Dei vestri est Lucifer, cui assignaverunt figuras. Iidem dii in figuris et stellis adorabantur. ID. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum, sed ejus sidus susceperunt. Propter haec sacrilegia trans Babylonem ducemini captivi. Non est putandus primus martyr errasse, qui pro eo quod in propheta scriptum est, Trans Damascum ducti sunt, dixit, trans Babylonem: magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam RAB. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum, ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse. ID. Historice cum Jesu dicitur, quia Moyses erat defunctus. . Id est verum templum, cujus illud figura, quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam praevidebat futuram firmam et immutabilem, de qua Apostolus: II Tim. 2, 9. Et alibi: I Cor. 3.. . RAB. Ex sententia Salomonis Judaeos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judaeorum eum habitare. etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, coelum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terrae exemplo designat omnem creaturam Creatoris. . RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judaeos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum. RAB. Supra dicebat, persuadendo loquens, nunc increpando, patres illorum tantum vocat, quibus similes sunt in malitia. RAB. Tres gradus malitiae eorum ponit: primus est, quod spiritui resisterent; secundus quod prophetas persecuti sunt; tertius, quod crescente malitia eos occiderunt. . Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. . RAB. In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Lev. 24.. in coelum quod video apertum. Christus dixit Patri: Stephanus, quasi servus Domino, etc. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, aestimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus praedixerat: inquit, Joan. 16.. Pulchre dictum est, et non, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in aeternum vertitur. etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et poenitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.
Copyright information for VulgGlossa